segunda-feira, 12 de julho de 2010

Seção 1A [Texto]

Seção 1A

A cena recua no tempo muitos anos. O avô de Euclião, Demêneto, no dia do casamento de sua filha, temeroso de que seu ouro seja roubado em meio às confusões dos preparativos da festa, confia-o à guarda de seu deus domiciliar (o Lar). Ele o põe numa panela, e o esconde numa cavidade perto do altar.

drāmatis persōnae
Dēmaenetus: Dēmaenetus senex est, Eucliōnis auus.
seruus: seruī nōmen est Dāuus.
serua: seruae nōmen est Pamphila.
coquus et tībīcina.

(seruus in scaenam intrat. ante iānuam Dēmaenetī stat et clāmat. cūr clāmat? clāmat quod seruam uocat)
SERVVS heus, Pamphila! ego Dāuus tē uocō!
SERVA quis mē uocat? quis clāmat?
SERVVS ego Dāuus tē uocō.
SERVA quid est? cūr mē uocās?
(seruus ad iānuam appropinquat, sed iānua clausa est. seruus igitur iānuam pulsat)
SERVVS heus tū, serua! ego iānuam pulsō, at tū nōn aperīs: iānua clausa est.
SERVA (iānuam aperit) cūr clāmas? ego hūc et illūc cursitō, tū autem clāmas. ego occupāta sum, tū autem ōtiōsus es. seruus nōn es, sed furcifer.
SERVVS ego ōtiōsus nōn sum, Pamphila. nam hodiē Dēmaenetus, dominus meus, fīliam in mātrimōnium dat: nūptiae fīliae sunt!
(Dēmaenetus, dominus seruī et seruae, in scaenam intrat)
DĒMAENETVS cūr clāmātis, Dāue et Pamphila? cūr stātis? cūr ōtiōsī estis? nam hodiē nūptiae fīliae meae sunt. cūr nōn in aedīs intrātis et nūptias parātis?
(in aedīs intrant seruus et serua, et nūptiās parant. in scaenam intrant coquus et tībīcina. Dēmaenetus coquum et tībīcinam uidet)
DĒM. heus uōs, quī estis? ego enim uōs nōn cognōuī.
COQVVS ET TĪBĪCINA coquus et tībīcina sumus. ad nūptiās fīliae tuae venīmus.
DĒM. cūr nōn in aedīs meās intrātis et nūptiās parātis?
(coquus et tībīcina in aedīs Dēmaenetī intrant)
(Dēmaenetus corōnam et unguentum portat. aulam quoque portat. aula aurī plēna est)
DĒM. heu! hodiē nūptiās fīliae meae parō. cūncta familia festīnat. hūc et illūc cursitant puerī et puellae, ego coquōs et tībīcinās uocō. nunc aedēs plēnae sunt coquōrum et tībīcinārum, et cūnctī coquī et tībīcinae fūrēs sunt. heu! homo perditus sum, immō, perditissimus hominum. nam aulam habeō aurī plēnam. ecce! aulam portō. (senex aulam mōnstrat.) nunc aulam sub ueste cēlō. nam ualdē timeō. (Cheira) aurum enim olet; et fūrēs aurum olfactant. aurum autem nōn olet, sī sub terrā latet. sī aurum sub terrā latet, nūllum coquum nūllam tībīcinam nūllum fūrem timeō. aulam igitur clam sub terrā cēlō. ecquis mē spectat?
(Dēmaenetus circumspectat. nēmo adest. Dēmaenetus igitur nēminem uidet)
bene. sōlus sum. sed prius ad Larem appropinquō et unguentum corōnamque dō, et supplicō.
(ad Larem appropinquat. unguentum dat et corōnam. deinde Larī supplicat)
ō Lar, tūtēla meae familiae, tē ōrō et obsecrō. ego tē semper corōnō, semper tibi unguentum dō, semper sacrificium et honōrem. tū contra bonam Fortūnam dās. nunc ad tē aulam aurī plēnam portō. sub ueste autem aulam cēlō. familia dē aulā ignōrat. sed hodiē sunt nūptiae fīliae. plēnae sunt aedēs coquōrum et tībīcinārum. immō fūrum plēnae sunt. aurum olet. ego igitur fūrēs timeō. ō Lar, tē ōrō et obsecrō. aulam seruā!
(senex ad focum appropinquat. prope focum fouea est. in foueā aulam cēlat)
ecce. saluum aurum est, saluus quoque ego. nunc enim tū aulam habēs, Lar.

Um comentário: