segunda-feira, 19 de julho de 2010

[Texto] Seção 1B

Seção 1B

Um longo tempo se passou. O velho Demêneto morreu sem desenterrar o ouro ou revelar o segredo a seu filho. Agora, contudo, seu neto, Euclião, já um homem velho, está prestes a dar um golpe de sorte. O Lar explica.

Eucliō in scaenā dormit. dum dormit, Lar in scaenam intrat et fābulam explicat.

LAR spectātōrēs, ego sum Lar familiāris. deus sum familiae Eucliōnis. ecce Eucliōnis aedēs. est in aedibus Eucliōnis thēsaurus in aulā. thēsaurus est Dēmaenetī, auī Eucliōnis. sed thēsaurus in aulā sub terrā latet. ego enim aulam clam in aedibus seruō. Eucliō dē thēsauro ignōrat. cūr thēsaurum clam adhūc seruō? fābulam explicō. Eucliō nōn bonus est senex, sed auārus et malus. Eucliōnem igitur nōn amō. praetereā Eucliō mē nōn cūrat. mihi numquam supplicat. unguentum numquam dat, nūllās corōnās, nūllum honōrem. sed Eucliō fīliam habet bonam. nam cūrat mē Phaedra, Eucliōnis fīlia, et multum honōrem, multum unguentum, multās corōnās dat. Phaedram igitur, bonam fīliam Eucliōnis, ualdē amō. sed Eucliō pauper est. nūllam igitur dōtem habet fīlia. nam senex dē aulā auī ignōrat. nunc autem, quia Phaedra bona est, aulam aurī plēnam Eucliōnī dō. nam Eucliōnem in somniō uīsō et aulam mōnstrō. uidēte, spectātōrēs.
(Eucliō dormit. Lar imāginem auī in scaenam dūcit. Eucliō stupet)
EVCLIŌ dormiō an uigilō? dī magnī! imāginem uideō auī meī, ab illō ... ab īnferīs scīlicet in aedīs intrat. ecce! aulam Dēmaenetus portat. cūr aulam portās, Dēmaenete? ecce! circumspectat Dēmaenetus et sēcum murmurat. nunc ad āram Laris festīnat. quid facis, Dēmaenete? foueam facit et in foueā aulam collocat. mīrum hercle est. quid autem in aulā est? dī magnī! aula aurī plēna est.
DĒMAENETĪ IMĀGŌ bene. nunc aurum meum saluum est.
EVC. nōn credo, Dēmaenete. nūllum in aedibus aurum est. somnium falsum est. pauper ego sum et pauper maneō.
(Euclião acorda, e fica aborrecido porque os deuses o atormentam com o que ele pensa serem sonhos falsos de prosperidade)
EVC. heu mē miserum. ego sum perditissimus hominum. pauper sum, sed dī falsa somnia mōnstrant. auum meum in somniō uideō auus aulam aurī plēnam portat. aulam sub terrā clam collocat iuxtā Larem. nōn tamen crēdō. somnium falsum est. quārē Lar mē nōn cūrat? quārē mē dēcipit?
(Eucliō ad Larem appropinquat. subitō autem foueam uidet. Eucliō celeriter multam terram ē foueā mouet. tandem aula appāret)
EVC. quid habēs, ō Lar? quid sub pedibus tenēs? hem. aulam uideō. nempe somnium uērum est.
(Eucliō aulam ē foueā mouet. intrō spectat et aurum uidet. stupet)
euge! eugepae! aurum possideō! nōn sum pauper, ser dīues! (de súbito, cai em si) sed tamen hercle homo dīues cūrās semper habet multās. fūrēs in aedīs clam intrant. ō mē miserum! nunc fūrēs timeō, quod multam pecūniam possideō. eheu! ut Lar mē uexat! hodiē enim mihi multam pecūniam, multās simul cūrās dat; hodiē igitur perditissimus hominum sum.
_ quid tum? ā! bonum cōnsilium habeō. ecquis mē spectat?
(Eucliō aurum sub ueste cēlat et circumspectat. nēminem uidet. tandem ad Lar appropinquat)
ad tē, Lar, aulam aurī plēnam portō. tū aulam seruā et cēlā!
(Eucliō aulam in foueā iterum collocat; deinde multam terram super aulam aggerat)
bene. aurum saluum est. sed anxius sum. quārē autem anxius sum? anxius sum quod thēsaurus magnus multās cūrās dat, et mē ualdē uexat. nam in dīuitum hominum aedīs fūrēs multī intrant; plēnae igitur fūrum multōrum sunt dīuitum hominum aedēs. ō mē miserum!


http://latim-br.blogspot.com/2010/07/cronograma-do-blog.html
(Haverá bastante tempo para ler antes de pensar em traduzir. A recomendação é: leia e releia antes de pensar em traduzir. Quarta, trarei o "Vocabulário corrente para 1B".)

Nenhum comentário:

Postar um comentário